PLACENTIA vulgo PIACENZA

PLACENTIA vulgo PIACENZA
PLACENTIA, vulgo PIACENZA
colonia et urbs antiquissima, episcopalis sub archiepiscopo Bononiensi in Gallia Togata circa finem Aemiliae apud Padum fluv. non longe Trebiam fluv. excipientem; ampla et populosa, utpote in qua 25000. civium, Farnesiorum hodie Principum in Ducatu Parmensi, inter Mediolanum et Parmam. Hîc Caelius a Cinna et Mario obsessus, cum Petronio, cui se interficiendum praebuit, interlit. Liv. Eius in agro salsi sunt fontes, e quibus sal candissimum excoquitur: et ferri fodinae, ubi Ferrariae. Sllius, l. 8. v. 59. Certavit Mutinae quassata Placentia bello. Baudrando, urbs alias Anamanorum, in Gallia Cispadana nunc Ducatus Placentini caput, sub Parmae Duce. Arcem habet probe munitam, et 1. milliar. a Pado distat, 18. milliar. supra Cremonam in Occasum, Papiam versus. Hinc tractus seu Ducatus Placentinus: Qui habet ab Ortu Ducatum Parmensem, a Septentrione et Occasu Ducatum Mediolanensem, a Meridie separatur ab ditione Genuensi Apenninô. Pendent ab eo etiam 4. castra trans Padum, ad Boream, Laudem Pompeiam versus. Hic quoque Concil. A. C. 1095. quô de Praxeda, ab Henrico III. repudiata, et de Bertrada ac Philippo I. Gall. Rege, auxiliis item Alexio Comneno summittendis actum. Item A. C. 1132. ubi Anacletus excommunicatus. Vide Leand. Alb. descr. Ital. Humbert. Locatium, de Placentia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”